Evangelium Secundum Joannem*

Caput 6: Versus 19

Timuerunt.Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut praesentia bona et caduca pro aeternis quaecunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait:Nolite timere, ego sum.
(* Traductions européennes)